Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.11 Cic. Fam. 14.12 (English) >>Cic. Fam. 14.13

14.12 Scr. Brunaisipdd. Non. Novcmb. a. 706 (48). TVLLIVS TERENTIAE SVAE S. D. quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim ; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consili ceperimus, quod non facile explicare possimus. qua re quantum potes adiuva ; quid autem possis mihi in mentem non venit. in viam quod te des hoc tempore nihil est. et longum est iter et non tutum, et non video quid prodesse possis, si veneris. vale. D. pr. Non. Nov. Brundisio.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 14.11 Cic. Fam. 14.12 (English) >>Cic. Fam. 14.13

Powered by PhiloLogic